TRIUMPHUS Secretus

TRIUMPHUS Secretus
TRIUMPHUS Secretus
apud Martialem, l. 8. epigr,. 15. v. 5. ubi de Domitiani laureae de Sarmatis Iovi Capitolino relatione,
Hos quoque secretos numer abit Roma trium phos:
species erat Triumphi seu imago quaedam, concedi solita, si ex cive parta victoria; aut ex bello, non acie, sed pace et pactione; aut non ex bello, sed actis urbanis; aut ex rebus gestis, sed non dignis iustô triumphô: quales erant laureae C. Antonii, ex bello Catilinrario, Domitiani de gente praefata, Neronis, apud Suetonium, c. 13. verbô, ex omni victoria, ob quam salutatus alquis Imperator, eiusmodi
secretus triumphus. Non ergo idem triumphare, et Iovi Capitolino lauream referre, maiusque longe ac dignius triumphi, quam laureae, ius: qua de re vide Manilium, et Casaubonum, ad Sueton. Domit. c. 6. Sed et Triumphos minutos saepe et facile ab Augusto solitos concedi, variis locis scribit Dio, l. 54. imo iam ante ipsum in Iulio Caeare risum est, cum Hispaniensis trium phi honorem ambitiose cum Legatis suis, qui propriis auspiciis nihil fecerant, communicavit, uti adnotatum eidem Casaubono, ad eiusdem Auctoris Augustum, c. 38. Porro An. Urb. Cond. 740. cum desiissent Triumphi, coepêre Triumphalia ornamenta decerni, videl. corona aurea, patera, aurea sella curulis, scipio eburneus cum insidente aquila, togo picta, tumca palmata, statuae laureatae, nomina triumphaliae etc. quae Insignata triumphi vocat Tacitus, Annal. l. 3. c. 48. et Insignia triumphalia, Annal. 1. c. 72. Sic ex eodem bello vel triumphos, vel triumphalia certe ornamenta comites expeditionum sequiori aevô consequebantur; notatque Dio, triumphalia ornamenta adeptos esse per Claudium, non solum Consulares viros, ex Senatoribus, sed alios quoque dignitate longe in feriores: unde Suetonius, Secuti et triumphalia ornamenta eôdem bellô adepti in eo, c. 17. Sed et Germanicum, ex bello Dalmatico, ante Consulatum suum primum, ἑκετηρίους καὶ ςτρατηγικὰς τιμὰς nactum esse, Dio idem refert, l. 56. Atque hi Triumphales quoque dicebantur, non ii solum; qui triumphâssent etc. Vide iterum Casaubon- ad Caligulam Suetonii c. 3. alibique passim. Ut de Triumpho Iusto, hoc unum addam, triumphâsse Veteres non de superatis solum gentibus, sed et de Diis victis, discimus ex Sacris quoque, in quibus Philistaei arcam abducunt, sed malo suo, 1. Sam. c. 5. v. 2. et seqq. Teglath Phalassar Rex Assyriae aufert e Dane vitulum aureum, 2. Paralipom, c. 28. v. 20. 21. Salmanassar alterum e Bethele, Oseae c. 10. v. 5. 6. Porro, Moabitide a Chaldaeis excisâ, Ieremias vaticinatur fore, ut Chamos, Moabitarum idolum, in transmigrationem eat, Ierem. c. 48. c. 7. et de Ammonitarum Deo Malcham idem praedici videas, Ierem. c. 49. v. 3. etiam captâ Babylone, Bel et Nebo in captivitatem abeunt, Esai. c. 46. v. 1. 2. Quô eôdem exemplô, Ptolemaeus Euergetes, victô Seleucô Callinicô et Syris, Deos eorum captivos ducit in Aegyptum, Dan. c. 11. v. 8. Romanis id ipsum saepe usurpantibus: inter quos tertium Pompeii triumphum Θεῶν βαρβαρικῶν εἰκόνας, Deorum Barbaricorum imagines, decorâsse, legimus in Appiani Mithridatico. Vide quoque Plut. in Marcello, quem proterea accusatum scribit, quod Deos, tamquam captivos cum pompa, in triumpho duxisset, in Paulo Aemylio etc. Unde egregie Octavius apud Minucium Fel.
Quidquid, ait, Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est: templa omnia de manubiis, i. e. de ruinis urbium, de spoliis Deorum, de caedibus Sacerdotum. Hoc insultare, et illudere est, victis religionsibus servire, captivas eas post victorias adorare. Nam adoreare quae manu ceperis, sacrilegium est consecrare non Numina. Toties ergo Romanis impiatum est, quoties triumphatum, tot de Diis spolia, quot de gentibus et tropaea. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod impune sacrilegi. Neque enim potuerunt in ipsis bellis Deos ad iutores habere, adversus quos arma ratuerunt, et quos post cladem detrium phatos colere coeperunt. Quid autem isti Dir pro Romanis possunt, qui nihil pro suis adversus eorum arma voluerunt? Nempe et solebant Romani Deos gentium, quas subiugaverant, colendos propitare et eorum sacra suscipere. Angustin. de consensu Euangelistarum, l. 1. c. 12. Vide quoque Tertullian. Apologet. c. 25. Hieronym. in Ep. Pauli ad Romanos, c. 1. supra ubi de Evocandi Deos ratione, et hanc in rem plura, apud Sam. Bochartum, Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 34. ut et supra aliquid voce ostendere.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”